CAPUT II.
2. Sed de anima quaestionem adhuc usque versari, utrum eam Deus (quoniam particulam vel defluxionem ejus non esse jam constat) ex nihilo creasse dicendus sit, eo quod durum et impium videatur voluntatem Dei dicere nihil esse, quo volente creata est: hoc quidem jam non pertinet ad redarguendam Priscilliani sacrilegam vanitatem. Sive enim ex nihilo facta sit anima, sive hoc propterea dicendum non sit, quia Dei voluntate facta est, quae voluntas utique non est nihil: tamen quia facta, et Dei natura non est , profecto haeresis illa refellitur, quae animam primitus naturam Dei esse contendit, ut habeat unde concinnet ibi quidquid aliud falsitatis adjungit. Verum quia et istam quaestionem spernere et indiscussam relinquere non oportet; quaerendum est ab istis, qui propterea nolunt animam ex nihilo factam credere, ne voluntatem Dei qua facta est nihil esse asserant, quaerendum est ergo ab eis, utrum nullam creaturam ex nihilo factam esse fateantur. Si enim id putant, verendum est ne aliam quamdam naturam conentur inducere, quae neque Deus sit, nec tamen nihil sit, quam velut materiam sibi subjectam nisi Deus haberet, unde faceret quidquid fecit invenire non posset. Nam dum quaeritur unde creaturam suam Deus fecerit, quaedam materies quaeritur: sicuti est fabro lignum, vel quodlibet corpus, quod nisi habuerit, ea facere quae ab ejus arte expetuntur, omnino non poterit. Cum ergo respondetur, Ex nihilo; quid respondetur, nisi nullam ei subjectam fuisse materiam, quam ipse non fecerat, ut haberet unde faceret, si quid vellet, et quam nisi haberet, facere non valeret? Materies quippe mundi, quae in rebus mutabilibus utcumque dignoscitur, ab ipso constituta est, a quo constitutus est mundus. Quapropter etsi fecit aliquid Deus aut facit ex alia quacumque re; non tamen ex ea re fecit aut facit, quam ipse non fecerit. Quamobrem sequestrata paululum animae natura, si fatentur Deum aliquid fecisse de nihilo, attendant et videant, quidquid illud est, eum voluntate fecisse; non enim aliquid fecisset invitus: nec tamen ideo eamdem voluntatem nihil esse, quia voluntate ab illo aliquid ex nihilo factum est. Cur ergo de anima timent dicere, quod de aliis quibuslibet rebus non dubitant dicere? Aut si animam tantummodo voluntate Dei perhibent factam, caetera eum non voluntate fecisse contendunt; quid absurdius, quid insanius dici potest? Quod si omnia quae fecit, voluntate utique fecit; nec tamen, cum hoc dicimus, eamdem voluntatem nihil esse dicimus: hoc et de anima accipiant.