CAPUT IV.

4. Jam vero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis apud vos homines fuisse delapsos, nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid intulisset; non est quidem dolor iste culpandus: veritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc, mutare est malum, non evitare. Verumtamen quia de ipso Deo creaturarum omnium conditore, hoc est, de ipsa coaeterna et incommutabili Trinitate, ab eis qui ad vos libros Origenis attulerunt, id traditum esse commemoras quod veritas habet; contra quam veritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit, ubi ipse Pater qui Filius, qui et Spiritus sanctus perhibetur, hoc iste pejor, quod etiam de anima ita sentit, ut non eam propriam velit habere naturam, sed de ipso Deo tanquam particulam defluere, et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis provincia vestra percepit, in ea re maxime in qua capitaliter erratur; de Creatore quippe, non de creatura, tam falsa et tam nefaria sentiuntur. Sive ergo in hanc fidem qui deviaverant  restituti sunt, sive qui eam nondum noverant, illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. Quod autem et in eis erroris est, quanquam te cognovisse jam videam; tamen quemadmodum contra talia disseratur, ibi melius discere poteris, ubi error ipse et olim exortus est, et non olim proditus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal