CAPUT VII.
8. De regno etiam Christi, non secundum id quod in principio Verbum Deus apud Deum (Joan. I, 1); nam illinc nemo unquam dubitavit, quod sit rex omnium saeculorum: sed secundum hominis susceptionem et mediatoris sacramentum et ex virgine incarnationem, apertissime dictum est quod finem non sit habiturum, ubi angelus loquens ad Mariam matrem futuram virginemque mansuram, ait inter caetera: Hic erit Magnus, et filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32, 33). Secundum quid regni ejus non erit finis, nisi secundum id quod regnabit in domo Jacob? Nam hoc quod ait, in aeternum; propter ipsam ambiguitatem exposuit addendo, regni ejus non erit finis: ne quisquam aeternum hic sic acciperet, quemadmodum saeculum finem quandolibet habiturum. Numquid autem regnum in domo Jacob et in sede David intelligi potest, nisi in Ecclesia et in eo populo qui est regnum ejus? de quo etiam dicit Apostolus, Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), id est, cum perduxerit sanctos suos ad contemplationem Patris, utique et ad suam, secundum id quod Deus est aequalis Patri. Non enim sic tradit, ut ipse amittat: quia et Pater dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), nec utique amisit ipse. Ac per hoc si regni ejus non erit finis, profecto sancti ejus qui sunt regnum ejus, cum illo sine fine regnabunt. Quod autem illo loco dicit Apostolus, Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; ibi finem, non consumentem, sed perficientem significat: sicut dictum est, Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4); quo lex perficiatur, non quo aboleatur. Quod et illic significat, ubi ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17).