CAPUT PRIMUM.
1. Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi, nec ad omnia debeo, quae in tuo Commonitorio posuisti, nec omnino non debeo, ne studium tuum, quod mihi gratissimum est, contempsisse videar, et ob hoc intemperanter offendam. Nam in quibusdam opusculis nostris, quae vel legisti, vel legere poteris, multa dicta sunt, quae valeant adversus haeresim Priscillianistarum: quamvis non mihi eos proposuerim refellendos; sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse nunc intelligo, quando ex te audio quid illi sentiant. Quod enim est adversus Manichaeos multis a me locis de anima disputatum, quae licet secundum quemdam modum suum sit immortalis, tamen in deterius deficiendo et in melius proficiendo mutabilis esse convincitur, et per hoc non esse de Dei substantia dilucidissime ostenditur, simul quoque Priscilliani dogma subvertit. Hoc enim uno firmissime constituto, quod et verissimum est, et in seipso unusquisque admonitus facillime agnoscit, neque illi, neque isti inveniunt unde suas fabulas texant. Quid autem opus est ire per amputandos ramos loquacissimi erroris, cujus radicem effodere atque exstirpare compendium est; cum praesertim et ipse gratuleris, jam illa fabulosissima deliramenta apud vos esse convicta?