CAPUT IX.

12. Sane quoniam dixi, De divinis Libris legatur, et credimus; ne te forsitan fallat quod de libro sancti Job proferre assolent qui haec asserunt, ubi scriptum est: Quomodo erit homo justus coram Domino, vel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecipit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum; quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 4-6)? Hinc enim volunt intelligi, et rationalem spiritum habere stellas, et mundas non esse a peccato: sed ideo in coelis esse, quia majorem vel meliorem locum minor culpa promeruit. Non pro auctoritate divina istam sententiam recipiendam esse existimo: non enim eam ipse Job enuntiavit, cui singulare quodam modo testimonium divinitus perhibetur, quod non peccaverit labiis suis ante Dominum (Id. I, 22); sed unus ex ejus amicis, qui dicti sunt consolatores malorum omnes (Id. XVI, 2), et divina sententia reprobati sunt. Sicut autem in Evangelio, quamvis verum sit omnino quod dicta sint, non tamen omnia quae dicta sunt vera esse creduntur; quoniam multa a Judaeis falsa et impia dicta esse verax Evangelii Scriptura testatur: sic in hoc libro, ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur considerandum est; ne passim quae in sancto libro quolibet scripta sunt recipientes, cogamur fateri, quod absit, vera et justa fuisse, quae marito sancto mulier insipiens suggerebat, ut aliquid adversus Deum loquens ab illa intolerabili poena moriendo liberaretur (Id. II, 9). Quod non ideo dixerim, quia illi amici a Domino reprobati, et ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt: sed quia non omnia quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Job nihil verum dixerunt , potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere: sed quando inquirentes, probari nobis aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum esse etiam quod in Evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Judaeis Domino Christo, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes (Joan. VIII, 48)? Quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est charior: emissam tamen esse a Judaeis dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec Evangelistae derogamus fidem scribenti, et Judaei vocem blasphemantis exsecramur. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tanquam canonicae auctoritati accommodamus fidem. Neque enim, quia ille cujus caeci nati oculos Dominus aperuerat, ait, Scimus quia peccatores Deus non exaudit (Id. IX, 31), ideo istam  sententiam pro evangelica auctoritate sic debemus accipere, ut ipsis in Evangelio verbis Domini resistamus, qui eum qui dixit, Domine, propitius esto mihi peccatori, magis justificatum descendisse de templo, quam Pharisaeum justitias suas commemorantem atque jactantem, divina voce firmavit (Luc. XVIII, 10-14). Nec succenseat iste recens illuminatus in carne, quod eum diximus in suae fidei tyrocinio, quando adhuc quis esset qui eum sanaverat nesciebat, minus circumspectam protulisse sententiam, quia peccatores Deus non exaudit: cum ipsi Apostoli, prae caeteris electi et Domini lateribus cohaerentes  ejusque ore pendentes, multa reperiantur improbanda dixisse, quae commemorare prolixum est, ita ut beatus Petrus de quibusdam verbis suis, non solum reprehendi, sed etiam satanas appellari meruerit (Matth. XVI, 23).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal