CAPUT XXV.

82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse  filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat  ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2-4): non intelligis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritualis haereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat (Coloss. II, 14), et unusquisque pro se rationem reddat. Caeterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in ejus filium Chanaan vindicta prolata est (Gen. IX, 22, 24, 25)? Cur pro peccato Salomonis filius ejus diminutione regni punitus est (III Reg. XII)? Cur peccatorum Achab regis Israel in ejus posteros poena dilata est (Id. XXI)? Utquid legitur in sanctis Libris, Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos (Jerem. XXXII, 18); et, Reddens peccata  patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem (Exod. XX, 5)? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat (Galat. IV, 24), parentum peccatis obligat filios; spiritualis autem generatio , sicut haereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Jeremias: In diebus illis, inquit, non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur; et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupescent  dentes ipsius. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et caetera hujusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et  huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, conjungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum (Jerem. XXXI, 29-32). In hoc igitur Testamento novo per sanguinem testatoris  deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente, Ne vobis patrem dicatis in terra (Matth. XXIII, 9): secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal