CAPUT XXVI.
83. Ad omnia me tibi respondisse, Juliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quatuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri, qui haereditatem patremque mutavit; ubi cohaeredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14): et pro omnibus mortuus est ; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus . Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere: cum tibi dicant Patriarchae, Etiam pro parvulis natis oblata sacrificia pro peccatis (Levit. XII); eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram (Job XIV, 5, sec. LXX): cum tibi dicant Prophetae, in iniquitatibus concepti sumus (Psal. L, 7): cum tibi dicant Apostoli, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 3, 11): cum tibi dicant martyres, Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum. Vide supra, lib. 1, cap. 3): cum tibi dicant sacerdotes, Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae hujus haurire munus (Ambrosius, libro de Sacramento regenerationis. Vide supra, lib. 2, cap. 6). His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.