CAPUT III.
5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere; si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdunensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit: iste ait, «Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga , nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit, mortuos» (Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse: «Quemadmodum adstrictum est,» inquit, «morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem , aequa lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obedientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbae, vinculis illis resoluti sumus, per quae alligati eramus morti» (Lib. 5, cap. 19). Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, per quam sanatur plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?
6. Multo autem apertius de eadem fide beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: «Si homines,» inquit, «impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimus delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata» (Epist. 64, ad Fidum).
7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo praesidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum episcopum Ecclesiae Carthaginensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus est: «Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus .» Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus haec ruinosam construere novitatem!
8. Olympius Hispanus episcopus, vir magnae in Ecclesia et in Christo gloriae, in quodam sermone ecclesiastico: «Si fides,» inquit, «unquam in terris incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quae signata deseruit, nunquam protoplasti mortifera transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur .» Habesne aliquid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non etiam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.
9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiae catholicae adversus haereticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: «Ergo cum missus est,» inquit, «in similitudine carnis peccati (Id. VIII, 3), non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine.» Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id venisset quod scriptum est, Vivet anima mea, et laudabit te (Psal. CXVIII, 175): «Vivere se,» inquit, «in hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum.» Sentisne quid audias? Quaerisne quid dicas? Hunc virum tanta in episcopis catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari.
10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem: in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit (I Cor. IV, 15), et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus. Hic vir cum secundum Lucam exponeret Evangelium: «Jordanis,» inquit, «conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3): significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur,» (Lib. 1 in Luc., n. 36). Rursus idem ipse in eodem opere: «Non enim virilis coitus,» inquit, «vulvae virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit» (Lib. 2, n. 56). Itemque in eodem ipso: «Omnes,» inquit, «in Adam morimur , quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius igitur culpa, mors omnium est» (Lib. 4, n. 67, ad Luc. IV, 38). Alio item loco in eodem Evangelio: «Cave ergo,» inquit, «ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera ejus acerba curasset» (Lib. 7, n. 73, ad Luc. X, 30). Rursus in opere ipso, alio loco: «Fuit,» inquit, «Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt» (Lib. 7, n. 234, ad Luc. XV, 24). Rursus idem ipse in Apologia prophetae David: «Antequam nascimur,» inquit, «maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur. Non expressit,» inquit, «utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hic declaravit, utrum in delictis suis mater pariat, an jam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu: et si nec unius diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium» (Cap. 11). Idem ipse in Expositione libri Tobiae: «Quis iste,» inquit, «peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum , obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit humanum» (Cap. 9)? Rursus in eodem: Diabolus,» inquit, «Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret haereditatem» (Cap. 23). Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi: «Alia est,» inquit, «iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est vulneratus, et obnoxiam haereditatem successionis humanae suo vulnere dereliquit, ut omnes illo vulnere claudicemus» (In vers. 6).