CAPUT II.
4. Primam itaque partem distributionis meae, quemadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur quaestio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa christianae fidei subvertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum est ut de nuptiis et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, et ad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichaeae pestis horrorem : quasi malum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam Jovinianus, negans Mariae sanctae virginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret: tanquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate diceremus exortum. Sed in adjutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Jovinianus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse post partum, et ex illa tamen verum Christi corpus exortum: sic spernent vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debiti liberatorem credere parvulorum.