CAPUT IX.

42. Audi tale aliud, imo gravius, ubi Manichaeis identidem suffragaris. «Evanuit,» inquis, «originale peccatum, quia non potest mali radix in eo  quod donum Dei vocas locari.» Quod ego vide quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donum Dei est? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit (Gen. III, 1-6). Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum avaritia? Et ubi est haec, nisi in hominis anima? et quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas, «radicem mali locari non posse in dono Dei?» Sed Manichaeus, cui per istas inconsideratas sententias tuas plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei; quanto probabilius dicitur, oriri non posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quam non a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae bonae a Deo creatae ortam mali radicem (quod catholica veritas dicit); illis verbis tuis te facillime superat, ubi ais, «radicem mali locari non posse in dono Dei:» quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum «mali radicem in dono Dei locari non posse» dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malum, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicae in his verbis vestris ideo vincit Manichaeum, quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinceret dicentem, «non posse in dono Dei locari radicem mali;» multo minus Manichaeum posset vincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationalem non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile, tamen bonum; deficere  a bono a quo facta est, hoc est  ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est aliud malum, nisi privatio boni.

43. Jam porro ubi dicis, «Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de justo iniquum aliquid proferatur;» prorsus Manichaeorum verba dicis. Hoc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus. Hoc est autem, Iniquum de justo; quod est, Malum de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de justo. Quia prius angelus et homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utique  et justi. Non igitur resistimus Manichaeis nisi et a te  obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias esse, sed substantiarum vitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factae sunt. Haec est doctrinae catholicae sanitas, qua Manichaeae pestilentiae virus expellitur.

44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Ambrosius, in eo libro quem de Isaac et Anima scripsit: «Quid ergo est,» inquit, «malitia, nisi boni indigentia?» Et iterum ait: «Ex bonis igitur mala orta sunt. Non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiae est» (Cap. 7). Vides quam vera catholicae fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichaeos? Vides quemadmodum eos, quamvis in eadem disputatione non nominaverit, tamen ista sententiarum veritate ac brevitate convicerit? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, objicis nomine Manichaeorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra suffragium, quod eis tu praestas, tam invictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus praebet auxilium. Ille quippe adversus Manichaeos clamat, «Ex bonis mala orta sunt:» et adversus eum pro Manichaeis tu reclamas, «Necesse est malum esse, ex quo et per quod malus fructus apparuit;» et, «Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur;» et, «In dono Dei radix mali locari non potest;» et, «Rerum ratio non sinit ut de bono malum, ac de justo iniquum aliquid proferatur.» Haec clamas pro Manichaeis contra vocem catholicae veritatis per sacerdotem Dei prolatam; ut si tu audiaris, Manichaei vincant, dicentes, ut alia taceam, «Si rerum ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur;» non ergo ex bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali natura orta  sunt mala. Ecce in quantam voraginem decidisti male intelligendo Dominum dicentem, Arbor bona fructus malos non facit: cum hoc non sit dictum de natura, vel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de voluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala.

45. Sed ne forte vel tu, vel quispiam dicat, Quomodo de arbore quam facit homo, id est, voluntate bona non fiunt fructus mali; et de natura quam facit Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur arbor mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala arbor existere? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem, «Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt mala nisi quae privantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiae est.» Et hinc intelligat ideo esse arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante privatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia boni. Arbor autem bona ideo est voluntas bona, quia per ipsam convertitur homo ad summum atque incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium bonorum, hoc est et naturae bonae, et voluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit homo: quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX).

46. Sed jam ordinem dispositionis meae video postulare, ut faciam Deo donante, quod tertio loco me facturum esse promisi, hoc est, ut catholicorum, qui fuerunt ante nos, episcoporum sententiis, quascumque rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire, vitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum videris acutus et nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri prolixitate conclusa.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal