CAPUT PRIMUM.

1. Nunc jam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractaverunt, tua, Juliane, Domino adjuvante, machinamenta subvertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; hoc enim jam in primis hujus operis partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis viris, Ecclesiae sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare judicia, eos qui catholicam fidem contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa vestra, quibus agitis ne hominum prima nativitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum. Quos  oportet ut populi christiani vestris profanis novitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam vobis.

2. Haec sunt certe velut capita argumentorum quasi formidanda vestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra vos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim, «Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti universa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere.» Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci parvulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. «Diabolus enim creat,» dicitis «si ex hoc  vulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis conjugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, parvulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec volens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nec virtus, cui vitiositas intelligitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata vitia incredibile est posse consumi: quae jam nec vitia deputanda sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est.»

3. Haec si fideli diligentia quaereretis, nec ea quae catholicae fidei veritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et revelata sunt parvulis (Matth. XI, 25), nutriti Christi gratia veniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam profecto non invidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo (Psal. XXX, 20). Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai VII, 9, sec. LXX): nec diabolum, sed Deum verum et vere bonum, esse hominum conditorem, munda  etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu sancto, sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprium nuptiarum a quolibet vitio naturarum. Nec ullius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione solvatur; quamvis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis sive originalibus sive propriis digna retribuit: magisque iniquus aut infirmus ostenditur, si jugum grave super filios Adam, a die, sicut scriptum est, nativitatis eorum usque in diem sepulturae in matrem  omnium (Eccli. XL, 1), sub quo jugo imago ejus atteritur, aut ipse nullo vel originali vel proprio praecedente peccato, aut quilibet alius ipso imponit invito. Nec perfectio est desperanda virtutis, per ejus gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest et sanare naturam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal