CAPUT II.
4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta vestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione adversus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et dejici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque dejicietur, sive unum eorum, sive duo, sive plura, sive omnia, sicut valuerit quod proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius, «Per unum,» inquit, «Dominum Jesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus non potuit justus esse , cum generatio omnis erraret, nisi natus ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7), dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam justum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus justus in conspectu Dei, de quo jam non cum exceptione dicatur, Non peccavit in labiis suis (Job I, 22); sed, Peccatum non fecit» (I Petr. II, 22). Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex virgine, a vinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus caeteris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminavit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit virginis filium. Istum negatorem percipiendae criminare virtutis, qui asserit ingenerari vitia generi humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod adversus me in primo tuo volumine videris tibi satis apte acuteque dixisse, «Nec peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent vivere, nec suae repugnare naturae.» Haec omnia dic Ambrosio, sive de Ambrosio, quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter objectas. (Nam his verbis suis infamare etiam Baptismatis sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus relaxavit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loqueretur, non de baptizatorum propagine loquebatur.) Porro si sanctus Ambrosius non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, vel nuptias damnant, vel incapacem virtutis naturam opinantur humanam; sed ex his potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est, totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate conjugia, nec hominem perfecte justificari posse desperant: haec interim tria vestra argumenta tanti illius viri auctoritate subversa sunt, nec ulterius objicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnavit, neque justitiae perfectionem in natura hominis desperavit.