CAPUT PRIMUM.
1. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quae ardens iracundia libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meae cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem contemnat sive exsultationis suae materiam, sive moeroris? Nam unde partim laetamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis (Matth. V, 11, 12). Et rursus mei causa moeroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Sed haec pro tuo dogmate, quod veritatem putas , etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quae dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.
2. Primum abs te quaero, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in praetereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca ipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quae velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium caeterorum, quae attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicat, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.
3. Nunc ergo quia video te veritate desertum , ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiae catholicae doctoribus nomine Manichaeorum intolerabilem facere non cuncteris injuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichaeorum damnabilem et nefandae impietatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quaestione catholicam tenuisse veritatem, defendam contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichaeos.