CAPUT XXIV .
75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, imo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12); frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans «ea locutione dictum esse, In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes peccaverunt: sicut dictum est, In quo corrigit junior viam suam» (Psal. CXVIII, 9): ut scilicet, non in uno homine omnes homines peccasse intelligantur originaliter, et tanquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est , cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse, in quo, velut dictum esset, «propter quod.» Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo quod illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat, Propter hoc fecit homo iste homicidium, quia in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et caetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendus est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est: quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono ejus invidit.
76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior viam suam? «propter quid corrigit?» quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. VII, 29); bene intelligitur, propter «verbum hoc»; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet: et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?
77. «Sed, inquis,» si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de conjugum voluptate generati: et adderet, In eo transiit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt.» Nec vides eodem modo tibi posse dici, Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his ejus verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom V, 8, 9.)
78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). De hac ira dicit Jeremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum (Jerem. XX, 14). De hac ira dicit sanctus Job: Pereat dies ille in quo natus sum (Job III, 3). De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et hujus curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem , etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Id. XIV, 1-5, sec. LXX). De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris (Eccli. XIV, 18, 12). Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes (Id. XXV, 33). Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Id. XL, 1). De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20). De hac ira plangit Psalmus : Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 5-9).
79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum (I Joan. III, 36). Non dixit, Veniet; sed, manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et majores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii ejus, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus, Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis, Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 8-12, 16)? Unde gratia ex multis delictis in justificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis justificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum ilud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adjecta sunt, ut omnium remissione fieret justificatio: ideo utique dictum est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad ejus gratiam spiritualem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a justitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.
80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes, quod prius dixerat; «ideo existimans dictum fuisse multos, ne omnes intelligerentur:» poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes (Gen. XXII, 18), non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco, Patrem multarum gentium posui te (Id. XVII, 5). Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa: sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus (II Thess. III, 2). Quod autem dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et, Patrem multarum gentium posui te: easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est, Per unum in omnes transisse peccatum; et postea, Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est, Per unius justificationem in omnes homines, ad justificationem vitae; et rursus dictum est, Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 12, 18, 19): non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intelligi: non quia omnes homines justificantur in Christo; sed quia omnes qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam januam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.
81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intelligi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et justi esse qui vellent. Justas autem imagines Dei, quis nisi injustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem justitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Non est itaque praeter unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. IV, 12). Et ideo dictum est, In Christo omnes vivificabuntur: quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis ejus (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.