CAPUT XXI.
66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas, «Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest» (Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap. 16, nn. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius (Cap. 8), et in quinto brevius (Cap. 16), et hic hactenus nos egisse suffecerit.
67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adjuvet, jam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant, quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa ejus verba jam transtuli (Supra, lib. 4, cap. 12). In quorum malorum commemoratione dicit, «non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse projectum.» Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes, Cum sit justus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago ejus in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel injustum, sub cujus potestate imago ejus in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus majoribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur «me ab infectione Manichaeorum, nulla ,» sicut dicis, «mundat herba fullonis.» Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis injuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adjuvetis.