CAPUT XXII .

68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi, «Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur» (Lib. 1 de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 28): ita posuisti atque ita voluisti accipi, tanquam dixerim, «quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali;» sicut Manichaei principem tenebrarum ejusdem mulieris patrem cum illa concubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit, Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 3)? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33), pervenit  libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa , de qua erubuerunt et pudenda  texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spirituali Dei gratia recedente.

69.  Non igitur «tota disputatione tua contrivisti,» sicut te jactas, «assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati;» manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adjuvisti, tu  maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut jam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris  convenire sententiis, in primo hujus mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi (Capp. 5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, «conspiratio perditorum» (Supra, lib. 1, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum Ecclesiae catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam «populi murmur, quod solum vobis a nobis» dicis «opponi,» nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal