CAPUT XX .

63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, «humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive majoris  sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn. 25, 26). His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres, «hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus ejus,» ut dicis, «qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari.» Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet  bono, cujus tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adjuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit (Joan. VIII, 44), cadensque dejecit : et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ubi evidenter expressum est, exceptis cujusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.

64. Quod autem dixi, «Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26): cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, «minor majori» humana scilicet angelicae; nisi ut minus intelligeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem  putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos judices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti, «quia major et minor ad finitam  speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas,» inquis, «non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt.» Haec profecto nunquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine major est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.

65. Jam porro illa qualis est argumentatio tua?  «Si res,» inquis, «quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque,» inquis, «ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur.» Posses dicere, Deo resistere agricolas, ejusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci jussit in poenam (Gen. III, 18). Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis  esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis, «Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur;» cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab ejus potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius  homo, ut adversus eum pugnare possit, ab ejus eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adjuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine, Ubi est, mors, contentio tua (Osee XIII, 14)? Vel, sicut dicit Apostolus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal