CAPUT XIX .

58. Hoc ergo «generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum jure decerpat» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26). Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tanquam «naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem;» quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit, Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit (Matth. VII, 17). Quis enim malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus illarum arborum voluit intelligi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subjectis istas esse intelligimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelliguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias : cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tanquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus ejus vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.

59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit,  per id quod inflixit, Deo justo tribuente hanc potestatem; cujus non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua ejus affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis ejus si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab ejus operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.

60. Dixi sane: «Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. I, nn. 29, 30). Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens, «te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem.» Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intelligentiam, qui nunquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Sed nunc satis est, quod ipse dixisti, «in nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem.» Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua jam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum, quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23), quamvis reatus ejus in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam  remittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus ejus maneat venia resolvendus. Quiddam vero  tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis ejus reatus qui fuerat generatione contractus, jam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, ejusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est ejus, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota: sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset  nisi reatu tenere hominem, quamvis ejusdem mali bono usu de castis conjugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros . Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Jerosolymis: Ecce, inquit, ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32). Lege Evangelium, et vide post quantum  passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.

61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti, «quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari: quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto,» inquis, «fieri potest ut maneat actio, et abscedat reatus; id est, ut daemonibus,» inquis, «sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur.» Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo hujusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem jam non committentem quod solet ei consentiendo committere, jam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae jam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus ejus, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post ejecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.

62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat jam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subjectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subjecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subjecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subjecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? «Actu,» inquis, «praetereunte, manet ejus reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur.» Ergo in subjecto est, hoc est, in animo ejus qui deliquisse se meminit, et scrupulo angitur  conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec ejus conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentium  quae accidunt corpori; non est in animo, quia ejus memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum jam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum ejus reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est , non manere? Manet quippe omnino donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cujus signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tanquam in chirographo scriptus, in notitia spiritualium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; ejus ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritualiter natus est. Natus est enim de Spiritu sancto et virgine Maria . De Spiritu scilicet sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab ejus reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem jam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura sejungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanctur in nobis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal