CAPUT XVI.
49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait, Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes, et caetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt . Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait, Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 9-11): mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita fieri non potest; sed ut ei non obedirent, quod in bona vita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo ejus obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, «quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur,» multum erras. Omni enim peccato caret, non omni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit, Corpus enim corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15)? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14, 15). Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Vide quae dicat mala de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi jam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. III, 1, 2, 16)? An adhuc dubitabis, vel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse consumi?
50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur charitate magis magisque fervente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (Id. II, 12). Ex hoc autem concupiscentia pejor est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntate animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. V, 17), et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis nunquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, «placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque conjungens» (Supra, lib. 4, n. 76); quod philosophi quoque hujus mundi qui honestiores videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur . Hoc autem malum non in Baptismate ponitur : sed baptizatis per gratiam regenerationis ab ejus obligatione jam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit : non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.