CAPUT XVII .
51. Jam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, «dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 28). Adversus haec mea verba sic argumentaris homo acutissimus, tanquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, «reatu suo jam soluto:» velut «suo» dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intelligentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intelligat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te jactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam ? Talia quippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere, «ut bono ejus naturali,» sicut de infantibus dicitis, «bonum sanctificationis accedat,» et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus ejus, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tanquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari.
52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari jam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem et octo annos (Luc. XIII, 11). Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe justissimae damnationis per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.