CAPUT XV.

45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait, Spe salvi facti sumus, et caetera, usque ad redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 24, 23), operae pretium est intueri. Dicis enim quod «illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget  merita singulorum. Reddit enim unicuique,» inquis, «secundum opera sua,» nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in judicio illo novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato, Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32); quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive conjugati gloriosa, sive continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris (Supra, lib. 3, n. 42); sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris, tunc te ipse non audis.

46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, «neminem jam ibi justorum lividum facere corpus suum, et servituti subjicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum.» Responde ergo cur hic ista faciat, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne membra ejus membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore, sed paedore templi ejus, aut invitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram ejus? Nihilne mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum  ejus facit injuriam magnam Deo? Quid tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cujus livorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Quam vocem baptizati esse cur negas, cum opera vocis hujus in livore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses, «Nemo conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subjiciet terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas:» quare dicere noluisti, Nec cum carnis concupiscentia castitas ; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti, «nec patientia cum dolore luctabitur;» nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te jam significasse superius, cum de livore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vincendus est hostis.

47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit, adoptionem exspectantes (Id. VIII, 23), qui jam in lavacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis, «quod carnem suam nullus oderit.» Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritui Dei? Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo  nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adjecta. Sed cum dicit Apostolus Jacobus, Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 14, 15); profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis  omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumpta est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti «livore corporis, paedore membrorum, contritione carnis?» quae verba tua sunt. Quomodo, inquam, livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus.

48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et ejus vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 14, 15). Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi , pro quibus mortuus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui nunquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in ejus morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur: id est, tunc ei proderit mors ejus qui fuit sine peccato, quando in ejus morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal