CAPUT XIV.
41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, «ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?» Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani junioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur, Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans (Eccli. XXX, 21); nisi et ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est, Renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Jam baptizatis quippe dicebat Apostolus, Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur (Coloss. III, 5). Quomodo ergo mortificat jam baptizatus fornicationem, quam non jam perpetrat, et secundum te «nec habet aliquid quod mortificet?» Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti, Mortificate fornicationem; nisi cum desideria ejus quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus , et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere, etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adjuvante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14). Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritu, ipsi facta carnis mortificant spiritu.
42. Habent ergo jam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captivitatem , sicut hujus rei est index titulus psalmi, ejecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua ejus architectus ait, Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud (Joan. II, 19). Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1, 2). Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet jam esse perfectum, quia dictum est, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17): et, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? et in alio loco, Nos enim templum Dei vivi sumus (II Cor. VI, 16): et caetera hujusmodi. Jam enim hoc vocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamvis enim jam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis ejus (Rom. VI, 11 et 12); a quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur conjugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato.
43. Sic autem incredibile vis videri, «quod in utero baptizatae, cujus corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo:» quasi non majoris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, 4): et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit (Id. VII, 24 et 25). Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae; et aliquando non vult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua provisione pervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita Deus, in cujus potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit quod vult? Non enim quod soletis de majoribus dicere, Deus vult, et parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, juxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad jugum grave filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritualis undecumque nascantur, ad jugum suave filiorum Dei sine merito pervenire. Proinde conditionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut ejus pars deputaretur; non baptizaretur infans, cujus mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem trajecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Trajecerunt ergo, quod jam non erat in eis, propter semen spirituale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generaverunt.
44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti sive legisti dicentem, «non innovari homines per Baptismum, sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari, sed quasi salvari?» Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritu, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi jam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae (Rom. VII, 23). Non igitur ego inanem facio Dei gratiam: sed tu ejus inimicus inanem quaesisse videris jactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, «qui negavit esse corpus deorum, sed tanquam corpus; nec sanguinem, sed tanquam sanguinem» (Cicero, lib. 3 de Natura deorum); et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit, «Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum;» cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?