CAPUT XIII .

40. Jam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, «baptizatos ex parte mundari. Quod melius» dicis «meis sermonibus apparere:» eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asseveras, considerandos in tua disputatione proponis. Ago gratias, nempe isti sunt: «Carnis,» inquam, «concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si jam regenerati sunt, non ex hoc generant  quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii hujus saeculi generant et generantur» (Luc. XX, 34). «Ex quo itaque sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et hujus saeculi filii generantur : ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem» (II Cor. IV, 16). «Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur» (I Cor. III, 16) «: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter  illam spem dictum est, de qua dicitur, Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem  exspectantes, redemptionem corporis nostri» (Rom. VIII, 23). «Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, nn. 19, 20). Nihil habent haec verba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Sed tu tanquam in coelo jam inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, «quod gratia non perfecte hominem novum faciat.» Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberationem attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et conjugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio ejus aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quod  gratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17) ut sanctitas perseveret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal