CAPUT XII.
37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Coelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.
38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus objectas . Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint voluntate. Quod si negas, quomodo liberum defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas «ultionem Dei,» atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei judicio fieri, ut in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando ante annos plurimes tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.
39. Dicis, «me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio conversionis meae hoc sensisse quod tu.» Sed fallis, aut falleris, sive calumniando his quae nunc dico, sive non intelligendo, vel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum hominem in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccaverunt omnes (Rom. V, 12); ab initio conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris cruditus, tamen nihil de hac re jam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut dies ejus sicut umbra praetereant (Psal. CXLIII, 4), et sit universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit, Veritas liberabit vos (Joan. VIII, 32); et, Ego sum veritas (Id. XIV, 6); et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim judicii fuit ut vanitati subjiceremur; ita misericordiae est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur.