CAPUT XI.
34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora convertis, ejusque partes quibus constat, non immerito vobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et «auditoriales scholasticos» tangis, et dicis contra me clamaturos, «O tempora, o mores» (Cicero, Oratione 1 in Catil. et act. 6 in Verrem)! et tamen vulgi judicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod «aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem.» Quibus ego cum retulero, Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in coelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes tibi, «Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido» (Idem, Oratione 2 in Catilinam).
35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non vera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cujus litteris exclamare te libuit, «O tempora, o mores!» Saltem, inquam, ipsum audi, «ut quantum a rerum turpitudine abes» si tamen abes, «tantum te a verborum libertate sejungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso objecta sint, erubescas.» Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant , qualia in aliquibus omnino non novimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, «nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari.» Imo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intelligo. Quod qui negat malum, viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a juvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari.
36. Quis autem nostrum dicit, «Malum hoc quod parvuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut unquam fuisse?» Quod tanquam dicamus, ita quaeris dialecticos judices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te judicem adducam, a quo judicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi (I Cor. I, 17). Quomodo de aliis substantiis in alias substantias vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, jam libro superiore tractavimus (Supra, lib. 5, n. 51). Si vulgi spernis judicium, illos judices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui.