CAPUT X.

28. Enumeras quae fides vere  non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis, «Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum,» verum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccavit, per quem peccatum intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit (Rom.  V, 12). Quod autem dicis, «Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri;» interest quatenus recte possit intelligi. Neque nunc ago, quod peccavit David, et pro peccato ejus tot hominum millia ceciderunt (II Reg. 24); et quod de anathemate contra interdictum quia usurpavit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse noverant, vindicta processit (Josue VII): alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum sive poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), nullo modo justum esset.

29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10); quomodo in parvulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adjuvat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, sive credunt, sive non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso jam viventem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad parvulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis judicium; quia evangelica est et ipsa sententia , Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Et Apostolus dicendo, Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum; nihil voluit intelligi medium. Vide ergo quam importune nolis parvulum de alieno peccato reportare malum, et velis eum de alieno recte facto reportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccavit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio.

30. Sane dicendo «concupiscentiam non usquequaque animo rebellem,» procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non fateris, quo adversus te ipsum bellum geris? «Dicatur,» inquis, «parvulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt;» et addis, «id est, innocentium.» Nonne te pietate et Dei laudatione vincere videtur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi horridi monstrosique  nascuntur; nec ideo illam totam substantiam, omnesque partes ejus, et quidquid in ea substantialiter existit et vivit, potuit creare nisi bonus et verus Deus .

31. Jubes ut asseram, «quemadmodum in Christo, id est in virtute ejus, creatos parvulos sibi audeat diabolus vindicare.» Tu assere, si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte vindicet  parvulos, quos immundi spiritus vexant. Si ei traditos dicis: videmus ambo supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum justum ambo fateamur, demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An vero non agnoscis etiam hoc ad illud grave jugum pertinere, quod est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Sub quo jugo diversis cladibus ita conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt homines tanquam pignore accepto filii misericordiae, in futurum saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem obitus, etiam ipsos sub eodem gravi jugo conteri. Quandoquidem etiam baptizati parvuli inter alia mala vitae hujus nonnunquam et istos daemonum patiuntur incursus; quamvis eruti de potestate tenebrarum, ne ab eis trahantur in supplicium sempiternum.

32. Iterum dicis, quod jam quidem dixisti, atque respondi (Supra, lib. 3, nn. 8, 9), sed etiam nunc non debeo praeterire, «Quod cum Deus parvulis nihil de proprio tam boni quam mali merentibus gloriam regenerationis  attribuit, hoc ipso eos ad suam curam, ad suum jus, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum voluntatem ineffabilis praevenit beneficii largitate.» Quid igitur eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum voluntatem hujus ineffabilis praevenit beneficii largitate, separans tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum ejus, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo judice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur; in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni malive meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, nunquam privarentur in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe diximus, irae vasis notas facit, secundum Apostolum, Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23), ne glorientur tanquam de meritis vitae suae, cum cognoscunt hoc sibi justissime reddi potuisse, quod vident reddi paribus consortibus mortis suae .

33. Si ergo recte vis sapere, etiam de parvulis sape quod ait Apostolus de Deo Patre, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): et illud alterum, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes enim eruuntur de potestate tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut Deo vivant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur. Omnes porro in morte ejus baptizantur, quicumque baptizantur in Christo. Ergo quia et parvuli baptizantur in Christo, peccato moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant, eruuntur. Quod autem dicis, «Ubi ait Apostolus, natura filii irae, posse intelligi, Prorsus filii irae:» nonne hinc admoneri debuisti, antiquam contra vos defendi catholicam fidem; quia non fere invenitur latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum ? Quod utique cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui vestra coepit resistere novitas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal