CAPUT IX.
24. «Explica,» inquis, «quomodo peccatum personae illi juste possit adscribi, quae nec voluit peccare, nec potuit.» Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum quidem ad suae cujusque vitae pertinet actionem. Nam si vos sententiam rectam in vestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breviter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccaverunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14), pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro parvulis mortuum, ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. «Qui fieri potest,» inquis, «ut res arbitrii conditioni seminum misceatur?» Si fieri non posset, non esset unde parvulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Juliane? haec Apostoli verba, non mea sunt. Quid a me quaeris, «quo sit factum modo,» cum videas factum esse quocumque modo, si Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo?
25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed errore diverso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de parvulis dicis, «ad inimici sui lucrum semper industrius;» quia eos quos novit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cujus majestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui vero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.
26. Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, «hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege,» sicut dicis, «ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet?» Prorsus nec instituit diabolus commixtionem, quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquieta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine vitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur scilicet, et quod nascitur, a cujus potestate alienus nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spirituali facis injuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere, Quod renascitur; sed, «quod perfunditur:» ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere, Quod renascitur; potuisti, Quod regeneratur; potuisti postremo, Quod baptizatur; hoc enim verbum ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intelligi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat coelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago coelestis, quam nasci ut portetur hominis imago terreni (I Cor. XV, 49); evanuit jam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si coelestis hominis imaginem, quae sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam coelestis hominis imaginem renascatur in Christo.
27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo parvuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere videantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem vindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum valet perfundi quantum valet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem valet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius judicatis esse quam nasci. Jam itaque vobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent vitam, sint sub illo qui perdidit vitam. Non autem habere parvulos vitam, nisi habeant Christum (quem procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]): non ergo eos habere vitam, nisi habeant Christum, Joannes evangelista testatur, dicens in Epistola sua, Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, vitam non habet (I Joan. V, 12). Merito ergo intelliguntur mortui qui non habent vitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos, ut per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum (Hebr. II, 14). Quid ergo mirum, si parvuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis?