CAPUT VIII (a).

22. Sed in aliis verbis meis, quae velut refellenda interponis disputationi tuae, dicis, «me vulgum tibi excitare conatum;» quoniam dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 22), «fidem non dubitare christianam, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur.» Quod ut apostolico testimonio comprobarem, «ad omnes aetates» dixi «pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae» (Coloss. I, 13). Si hac sententia contra vos vulgus movetur; nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ageret , quod attinet ad mysteria christiana,  omnes nosse Christianos. Cur autem dicis, «quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim?» Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? «Oblato,» sicut loqueris, «placuit componi foedere bellum» (Virgil. Aeneid. lib. 12, vers. 109), «ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret?» Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebras redarguendo praevenerunt: de quibus jam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.

23. Nec nomine «sellulariorum opificum» derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. 1, 27). Quid est autem, «quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient?» Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non «eos,» sicut calumniaris, «assevero peculium diaboli,» quos redemptos Christi sanguine scio : «nec diabolo conjugia,» in quantum conjugia sunt, «ulla transcribo;» nec «eum genitalium commentor artificem;» nec «excitatorem virorum nisi ad illicita,» nec «fecundatorem mulierum,» nec «conditorem» assero «parvulorum.» Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris , mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus . Ii vero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cavent potius, ne auferas quod noverunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, verum etiam priores me ista didicerunt, quae vester novus error oppugnat. Cum ergo non eos ipse fecerim, sed invenerim hujus quam negatis socios veritatis, quomodo eis ego sum auctor hujus quem putatis erroris?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal