CAPUT XIV.

51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit , «Rem quae in subjecto est, sine illa re esse non posse, in qua subjecta est. Et ideo» putas «malum quod est in parente, utique in subjecto, alii rei, id est proli, ad quam non pervenit, reatum non posse transmittere.» Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de parente non perveniret ad prolem: cum vero sicut sine illo nemo seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non pervenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cujus categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; et per omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intelligis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subjecto sunt, sicut sunt qualitates, sine subjecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subjecto corpore color aut forma; sed afficiendo  transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt, nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum velut tunicam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas videmus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Nam colores virgarum quas variavit Jacob, afficiendo transierunt in animas pecorum matrum, atque  inde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum (Gen. XXX, 37-42). Tale vero aliquid etiam in fetibus humanis posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, uxori suae in concubitu formosam proponere solere picturam, cujus pulchritudinem concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret . Neque enim Deus ita naturas creat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscujusque naturae. Sic et vitia cum sint in subjecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi transmigratione de suo subjecto in subjectum alterum, quod fieri non posse categoriae illae quas legisti verissime ostendunt; sed, quod non intelligis, affectione et contagione pertranseunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal