CAPUT XIII.

49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, «a Deo creari hominem,» quod de quolibet vermiculo negare fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse verborum, ubi ventose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Job testimonium tam loquaciter adhiberes, quare non tibi venit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei  esset humanis, neminem mundum a sorde, nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 5, sec. LXX)? Nam misericordiam et magnis et pusillis omnibus praestari ab illo a quo  salus est et hominum et pecorum, et qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45), quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Job docere voluisti, quia dixit, Ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi (Job X, 11, 12). Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam ut vere  viveret, id est juste viveret, qui eum condidit, ipse praestiterit. Aut certe quia parum erat vita, quam nascendo sortitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius irae sicut et caeteri, atque inter vasa irae, non inter vasa misericordiae fieret.

50. Cur autem de malo quod ei adjacet atque inest membris ejus reus non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, jam nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu solvenda est proles, unde solutus est parens.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal