CAPUT XII.

46. Jam vero «de Joseph, cujus Mariam» teste Evangelio «conjugem» dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 12), multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris ostendere, «quia concubitus defuit, nullo modo fuisse conjugium:» ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere conjuges, jam non erunt conjuges, et divortium erit illa cessatio. Quod ne contingat, agant sicut possunt decrepiti quod juvenes agebant, et ab hoc opere quo etiam continens nimium delectaris, nec effoetis  aetate corporibus parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiva, senuisse, ut possint conjuges permanere. Si hoc tibi placet, tu videris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat infirmitas), praeter fidem quam sibi debent conjuges, ne fiant adulteria, et prolem cujus generandae causa sexus uterque miscendus est, adverti etiam tertium bonum quod esse in conjugibus debet, maxime pertinentibus ad populum Dei, quod mihi visum est esse aliquod sacramentum, ne divortium fiat vel ab ea conjuge quae non potest parere, vel sicut fecisse Cato prehibetur (Plutarch. in ejus Vita, et Lucan. lib. 2), ne ab eo viro qui plures non vult suscipere filios, alteri fetanda tradatur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 11). Propter hoc in illo quod secundum Evangelium conjugium nuncupavi, omnia tria bona nuptiarum dixi esse completa; «fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum Dominum Christum; sacramentum, quia nullum divortium.» Non ergo quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari debeo, sicut insimulas, «ut quidquid aliter fuerit, malum esse videatur.» Dico enim et aliter bonum esse conjugium, ubi proles nisi per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen concumberent conjuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo uterentur male: cum vero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti conjuges illo malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam voluptatem, venialiter male.

47. «Quasi maritus,» inquis, «Joseph in opinione omnium erat.» Secundum hanc opinionem, non secundum veritatem locutam fuisse Scripturam  vis intelligi, ut virginem Mariam ejus conjugem diceret. Hoc putemus evangelistam facere potuisse, cum vel sua, vel cujuslibet alterius hominis verba narraret, ut secundum opinionem hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem potius quam secundum veritatem fuerat locuturus, qui ei dixit, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam? Deinde, quid opus erat ut usque ad Joseph generationes perducerentur (Matth. I, 20, 16), si non ea veritate factum est, qua in conjugio sexus virilis excellit? Quod ego in libro cui respondes, cum posuissem (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 12), tu prorsus attingere timuisti. Dicit autem Lucas evangelista de Domino, quod putabatur filius Joseph (Luc. III, 23); quia ita putabatur, ut per ejus concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare conjugem, contra angelum testem.

48. Quanquam et tu ipse etiam «ex desponsionis fide eam nomen conjugis accepisse» fatearis. Quae fides utique inviolata permansit. Neque enim cum eam vidisset jam virginem sacram divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem: cum utique nec istam quaesisset, si necessariam conjugem non haberet: sed vinculum fidei conjugalis non ideo judicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. Verum de isto conjugio quod vis existima; nos tamen non ut calumniaris dicimus, «sic fuisse primos conjuges institutos, ut sine commixtione utriusque sexus conjuges essent:» sed utrum in paradiso ante peccatum caro concupiverit adversus spiritum; vel utrum nunc in conjugibus hoc non fiat, quando ejusdem concupiscentiae etiam per pudicitiam conjugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa  concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos disseritur. In his quaestionibus catholica veritate antiquitus tradita vestra impia novitas suffocatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal