CAPUT XI.
44. Quod autem commemorasti ex Evangelio, Melius erat homini illi non nasci (Matth. XXVI, 24); nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intelligunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios voluerunt , quorum futura nesciverunt. Ego autem non dico parvulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intelligi voluit, alius alio tolerabilius in die judicii punietur (Id. X, 15, et XI, 24); quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum vos quoque, qui eos velut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non vultis qua illos damnatione puniatis, alienando a vita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem injuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si juste, ergo habent originale peccatum.
45. Aliis deinde propositis meis verbis, quibus commemoravi quam honeste sancti antiqui patres conjugibus usi fuerint; dicis «eos non hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tanquam reos gignerent filios Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum fuerat institutum» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 9). Hoc de Baptismate verum dicis: nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis; quamvis quid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit. Nam et sacrificia eorum legimus (Levit. XII), quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Apertius etiam legis jam tempore nascentibus parvulis, offerebantur sacrificia pro peccatis. Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus patribus perituram fuisse animam parvuli de populo suo, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14): et responde quo merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato.