CAPUT X .

41. Sed insertis aliis verbis meis, ubi voluntatem vere piorum, quia Christianorum, conjugum commendavi, qui filios ad hoc generant in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 9); commemoras te jam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui volunt. Sic enim non sunt facienda adulteria, etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam voluntate pascendi pauperes sanctos: quod tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant  in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9); sicut non adulteria committendo, sed conjugaliter bene utendo malo libidinis, ea voluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternum .

42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et verum dicens  «quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari.» Prorsus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de voluptate disputans, cujus verba in libro superiore jam posui: «Cujus motus,» inquit, «ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate,» inquit, «ea qua nulla possit major esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest (Supra, n. 72, ex Ciceronis Hortensio)? Non igitur etiam tu potuisti gravius accusare quam laudas, nisi fatendo in ejus impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inobedientia voluntati; quia et ipsam voluntatem ab hujuscemodi alienat imperio, avertendo animam ad visa somniorum, in quibus saepe etiam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso vicissitudo vigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam vita vigilantium.

43. Quod autem te jactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium, «parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii cum damnatione nascantur:» fereris  omnino linguae tuae velut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non ista  vel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis praescivit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur . Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros praescivit apostatas, non aufert ex hac vita in aeternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque justitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intelligitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios volunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal