CAPUT XV.
52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus pervenire ad impietatis abruptum, ut «Christi caro, quia de Maria natus est, cujus virginis caro sicut caeterorum omnium ex Adam fuerat propagata, nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati» (Rom. VIII, 3); imo potius instas, «ut nulla sit caro peccati, ne hoc sit et Christi?» Quid est ergo, similitudo carnis peccati, si nulla est caro peccati? Sed «hanc apostolicam sententiam me non intellexisse» dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intelligamus, nisi ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamvis inde venerit, tamen eam non trajecit in corpus quod non inde concepit. Caeterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum caeterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus invenitur.
53. Magnum porro aliquid invenisse tibi videris, et copiosissime disputas, «etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum.» Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea verba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta (Eccli. III, 22, 23); continuo tua subjecisti atque dixisti, «Quae sententia eorum arguit vanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse investigatione aliqua comprehendi.» Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid definire, quod vel ratione certissima, vel divino eloquio minime ambiguo non potest comprehendi; sed potius quod sapientissima mulier mater Machabaeorum sape. Nam et ejus verba posuisti, quae filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis (II Machab. VII, 22). Quod utique non putanda est dixisse de corporibus eorum, quae corpora se non dubitabat ex virili semine concepisse: sed utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in utero ejus esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caveret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo quod causaris, «Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus,» inquis, «quae dicuntur parentum, majestate opificis expientur?» Nec attendis hoc dici etiam de manifestis vitiis corporum posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes ; quamvis absit ut dubitetur, Deum verum et bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum vitiosa, verum etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem vim divinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt.
54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam virgo concepit. Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, velut mihi praescribens ponere voluisti, de Adam dictum, «quod tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos:» unde utique ille tabificavit, non inde Christus in matris uterum venit. Sed verba quae ad rem maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere noluisti; et statim cor nolueris apparebit. «Occulta,» inquam, «tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos» (De Peccatorum Meritis, lib. 1, n. 10). Non itaque carnem tabificavit, in cujus conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus ejus invenit: contagium vero peccati originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non invenit . Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro ejus caro peccati, sed nec similitudo carnis peccati esse potuisset.
55. Sed comparas me et coaequas «Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negavit in Christo:» ut imperitis nebulas undecumque commoveas, ne lucem veritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore vivens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit adversus spiritum, sine qua fuit ante peccatum primus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit.
56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo necesse est hominem de damnata origine generari. «Regeneratos» autem absit «ut redigamus» sicut calumniaris, «sub necessitate criminum , Deo largiente dona virtutum.» Quamvis ergo aliam legem videamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cujus spiritus spirituali munere adjutus adversus carnis concupiscentiam concupiscit. Sed quacumque te verses, quacumque te jactes, quaecumque undecumque colligas, infles, ventiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum.
57. «Non potuit,» inquis, «exemplum dare natura dissimilis.» Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, ut ejus exemplo nostros diligamus inimicos (Matth. V, 44, 45)? Verumtamen natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed vitio nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine vitio natus est homo, quod hominum nemo. Quantum autem ad vitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum valet, quod unusquisque nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest justus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud sane magnum verumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22); notandum esse quod judicaverit apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse peccatum: Ut «doceret,» inquis, «quia qui non fecit, habere non potuit.» Omnino verissimum est. Profecto enim peccatum etiam major fecisset, si parvus habuisset. Nam propterea nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu.
58. «Tolle,» inquis, «exempli causam, tolletur et pretii , quod pro nobis factus est.» Non est mirum quod solum exemplum ponis in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus , oppugnas. «Spe,» inquis, «malo carendi ad fidei praesidia convolamus, non autem caremus innatis: siquidem post Baptisma virilitas ipsa perdurat.» Qui virilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas; perdurat utique, quod negare non potes , contra quod debet concupiscere spiritus, ne homo jam renatus concupiscentia sua trahatur illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea nec concipiat pariatque peccatum (Jacobi I, 14, 15), non est bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Hoc autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non sanaret in nostra.