CAPUT XIII.

26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; «hujus genus esse» asserens «in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere conjugali, excessum in intemperantia fornicandi:» et tamen post istam tota quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui  necesse sit concupiscere adversus carnem (Galat. V, 17); cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis  vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra ejus arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.

27. Post longam disputationem velut concludens, «Merito igitur,» inquis, «concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis .» Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vero cujuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: «Hujus itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu; quia genus ejus et species ad conditoris operam  pertinent, modus ejus ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis.» Quam concinne tibi verba mania sonuerunt; utique homini  qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus hujus ad arbitrium pertinet honestatis; cujus tandem honesti arbitrium conjugati velit hunc appetitum, nisi quando  opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cujus honesti  continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali , et ad Deum non clamatis, Libera nos a malo (Matth. VI, 13)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal