CAPUT XII.
24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres, «Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo jam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo justum est aliquid amplius flagitare quam potest:» solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem nec injustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cujus manus non defuit creantis, non desit et misericordia liberantis; quam vos miseris invidetis , cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.
25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis (Joan. VI, 54)? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt, «infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam,» in ecclesiastico judicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua judstitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18)? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis, Non tenebitur: evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt (Joan. III, 5)? Si autem dixeritis, Tenebitur: fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Jam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita justitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).