CAPUT XI.

21. Dicis etiam in laude libidinis, «hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarae sebio confectis emortuisque corporibus» (Rom. IV, 19): et invidiosa voce proclamas, «ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere.» Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus jam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet conditio corporis mortis hujus. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis, filios procreare.

22. Quamvis et ad hoc intelligendum sit emortuum  fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum jam de grandiore non possit, quamvis illa de juvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id  accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quatuor agens annos, qui religiose cum conjuge religiosa jam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in annis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva ejus emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat juventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia jam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint  per aetatem, non eas jam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi. Et verba ejus ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae (Gen. XVI, 1, 2, 16). Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem conjuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra jam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen jam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim jam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret, Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria: cum superius jam dixisset, Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis (Id. XVIII, 11). Pro modo ergo  temporis, cujus longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare jam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria; et ideo adhuc concipere posset, si juvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit (Id. XXV,  1, 2): quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum conjugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex juvene; ut jure fuerit etiam constitutum, ne quisquam jus liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse  docerentur.

23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac, non parentibus ejus libidine reddita, sed fecunditate donata: nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quanquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret ; conditionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis hujus, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum conditionem autem poenalis hujus corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur: quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tanquam dicere possemus, «Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum.» Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal