CAPUT XIV.
28. Quid te autem juvat quod dicis, «intercipi debilitate libidinem:» quasi non morte prorsus exstinguatur, quando jam homini, qui ab illa fuerit superatus et subjugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intelligis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. «Aut in conjugibus,» inquis, «cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur.» Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a conjugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se conjuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam conjugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire . Miror tamen si adulterina saltem desideria non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia conjugalis, et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter conjugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis, «In conjugibus cum honestate exercetur;» quasi honestus sit appetitus iste semper in conjuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus (I Cor. VII, 6), concedatur? Quanto melius diceres, In conjugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intelligatur malum, cui etiam conjuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem jam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum (Loco citato supra, n. 12); et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare. «Quartum,» inquis, «a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit,» inquis, «jure damnatur.» De cujus, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis, Lasciviae. Sed omnes homines judicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum consupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo, Libera nos a malo: et noli malum falsae laudis huic addere malo.