CAPUT X.
33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1), non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei nunquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante, etsi non lethaliter, sed venialiter, tamen vincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Sicut conjuges quando modum generationi necessarium causa solius voluptatis excedunt: sicut continentes, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde avertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum vocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius, Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam, regenerandus in Christo, mortuus in Adam, vivificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit adversus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. V, 17). Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli eamdem materiem vitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione trajectum. Etiam hujus mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem justus, si tanta parvulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret injustus. Justitiae vero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec vitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam veritatem sancti ac beati et in divinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Joannes, Basilius, quibus addo presbyterum, velis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, adversus vos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis virgo concepit.
34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi victor insultas , tanquam non invenirem quid facerem, quo confugerem, si judicum premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si verae, quam dicis, rationis tuba, a te scilicet magno tubicine inflata, si auditorum arma circumstantium et tibi faventium concreparent? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum vana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos judices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare tanquam tubam vocem tuam, et praedicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis novitiae hujus impietatis errorem. Tales judices in Ecclesia Dei, nec sine adversario ex parte altera stante potuit eruditor vester Pelagius invenire. De quo judicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, velut absolutus, vestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos judices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito tuae offensionis aversos, et ob hoc tibi adversos, in hac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui nunquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis et Aristotelicis et Zenonicis aliisque hujuscemodi, vel graecis vel latinis, quanquam et istis aliquos eorum, verum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere videbatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia vasa formavit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa judicaverunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam vel adversari vel favere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis, Quia de vobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Coelestianorum vel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus extorqueamus assensum. Certe ipse dixisti, quod omnes judices ab odio, amicitia, inimicitia, ira vacuos esse deceat. Pauci tales potuerunt inveniri: sed Ambrosium aliosque collegas ejus, quos cum illo commemoravi, tales fuisse credendum est. Verum et si tales non fuerunt in his causis, quas ad delatas et inter partes cognitas, cum hic viverent, suo judicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum vel vobiscum amicitias attenderunt, vel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque vobis irati sunt, neque nos neque vos miserati sunt. Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud istos judices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec vos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra vos sententias recitamus. Nondum vobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus vicimus.
35. Dicis, «me, si sub potestate judicum premerer,» quales tibi ipse componis, «non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem.» Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina provocarem; quod et nunc jam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos: tu ab istis ad quos? An quia «non numerandas, sed ponderandas» censes «esse sententias,» et addis (quod quidem et ego verum esse consentio), «ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse caecorum,» etiam istos caecos dicere audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies usque adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut videant Pelagius, Coelestius, Julianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), et quodam modo audio vocem tuam. Respondes, Absit ut audeam caecos istos viros vel cogitare, vel dicere. Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed non sunt leves, ut eas dedigneris appendere; imo tam sunt graves, ut te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es, «me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios nominare?»
36. Dicis, «in causa judicandi, amoto strepitu turbarum, de omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, sive administrantium, sive praefectorum , ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat.» Ita vero est, ut dicis: sed nec ego te ullius mutitudinis numerositate perturbo; quamvis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut divinitus adjuvantur, vana vestra argumenta confutant . Unde absit a me ista, quam mihi objicis, arrogantia, «ut me istam causam contra vos, unum pro omnibus agere pollicerer.» Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere, «majoris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam veritatem tueri;» multum abjecti et vere destituti sunt, multumque abs te pendent , si hanc intolerabilem arrogantiam esse non judicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Coelestio, vestrum omnium doctoribus anteponis; quasi et illi jam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam veritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis judicibus Palaestinis, qui haeresim vestram in absoluto Pelagio damnaverunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos jam defunctos et unum presbyterum tibi hujus causae opposui judices, qui de illa cum hic viverent judicaverunt. Si vestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia Pelagium Coelestiumque damnavit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius , et vide utrum tales facile possis judices invenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessariis litteris adjuvaret, non solet Pelagius jactitare, nisi «quod ei tanquam aemulo inviderit.» Sed nolo ex hoc tibi videatur de istorum numero judicum retrahendus. Non enim ejus sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra vestrum tenuit et defendit errorem: sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam vestra damnabilia dogmata pullularent.
37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Joannes, «de plebeia faece sellulariorum,» sicut Tulliane jocaris, «in vostram invidiam concitati sunt?» Numquid «milites?» numquid «scholastici auditoriales?» numquid «nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?» numquid «adolescentes ex monachis dissoluti?» Numquid postremo «de qualiumcumque clericorum turba» isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, vel potius vanitate contemnis, «quia non possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus judicare?» Quasi tu, qui maxime quereris «examen vobis et episcopale judicium denegari,» Peripateticorum possis invenire concilium, ubi de subjecto et his quae sunt in subjecto contra originale pecccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona judici tribuisti, non potes invenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire judicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in locum quo navigare cogantur homines, sed in librum qui navigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti judices optabiliores, si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunt terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem: quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cujus lac et cibum parvis magnisque ministraverunt, quam contra inimicos etiam vos tunc nondum natos, unde nunc revelamini , apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens ejus corrumperetur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3), catholicae fidei virginitate insidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tanquam caput colubri calcavit, obtrivit abjecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia, et est magna stultitia, perduraveris; non tu judices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae veritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Joannem, Innocentium, Hieronymum, caeterosque socios ac participes eorum, insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinae familiae dominica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondendum esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.