CAPUT PRIMUM.
1. Jam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es: ita tibi, dilecte fili Juliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intelligas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter poeniteat incautae ac temerariae juvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intelligere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens, Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4); vel ex eo, de qualibus item scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19): nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adjuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.
2. De judicibus, «apud quos propterea» dicis «non potuisse vos agere causam vestram, quia nemo de rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse» dicis, «qui de causa vestra judicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse,» jam quidem superiore libro respondi (Lib. 2, n. 34): Quia si tales judices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis; sancto Ambrosio et coepiscopis ejus, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit (De Conjuratione Catilinae, in oratione Caesaris), misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis . Quos nunc vobis parum est judices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant . Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut jam gratia non esset gratia (Rom. XI, 6), quia non gratia daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Haec in vobis noverant, et rectissime oderant . Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis, «Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Coelestianus vocatur:» sed qui libertatem in quam vocati sumus , non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui cuiquam in hac vita justo aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse hujus erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.
3. Jam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si «pro vobis potius ab Imperatore responsum est,» cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intelligitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris .
4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod «unum» dicis «egressum, qui in se summam praelii sitam optat intelligi;» videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induxisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Coelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cujus figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tanquam prostrati et jacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, «propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere,» jam vobis Pelagius, imo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluatur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur. Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat, Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo, Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54); dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? puto quod vos maledixisse homini poenitebit. Jam vos ergo totius poeniteat hujus erroris.
5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti, «Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum.» Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum caeteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperiala jussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus , itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus; quod vero ante ferme centum annos majores nostri cum eis egerant, jam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens judicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad jus examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requierebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen; Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo judicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana jactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et judiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.
6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quatuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus jam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctori tribuere.