CAPUT IX.

31. Sed jam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breviter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone, cum hic viverent, verum etiam scriptis, quae posteritati relinquerent, fidem catholicam strenue defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus dicitis: Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatis trahere originale peccatum. Si justus est Deus, non potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria. Si perfectae justitiae capax est humana natura, habere non potest vitia naturalia. Ad haec nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et justum esse Deum; et perfectae justitiae capacem humanam esse naturam: et tamen cum haec omnia vera sint, obnoxios nasci homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoc asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut hoc falsum sit, quia vera sunt illa. Tales quippe ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur. Sed nunc auctoritate primitus eorum vestra est  contumacia comprimenda, ut a praesumptionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Deum esse injustum, nullam spem nobis remansisse virtutis perficiendae, quae omnia vel aliquid eorum nefas est opinari: ausus praecipites refrenetis, et tanquam ex furore resipiscentes, incipiatis in qua nutriti estis, recolere et advertere et resumere veritatem.

32. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et hominum, eo quod sit natus ex virgine, nec senserit nascendo peccatum, generationis obnoxiae vinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in vitio est: quia concupiscentiae voluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam vitalem de hoc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tanquam legem peccati in corpore mortis hujus, legi mentis usque adeo repugnare, ut adversus eam, non solum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam virtutis magnitudo pugnaverit, ad hoc ut per Christi gratiam caro animae subjugata, in concordiam revocetur: quorum duorum, quae primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est Et quis haec dicit? Homo Dei, catholicus, et catholicae veritatis adversus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctoris testimonio praedicatus, ut diceretur, quod ejus fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Qui creatorem Deum non solum animarum, verum etiam corporum, adversus Platonicorum philosophorum asseveravit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani divinitus institutum, et pudicitia conjugali sanctam ejus copulam praedicavit. Qui neminem dixit justificari a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit juste justum Deum. Qui perfectionem hominis in virtute atque justitia absit ut impediat desperando: sed eam tamen perfectionem cui nihil adjiciendum sit, in alia vita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem vita humanam justitiam in quadam militia belloque constituit, non solum adversus aemulas aerias potestates, sed adversus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos dejicere, vel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem adversariam gravem dicit, cujus utique natura sicut primitus condita est, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praevaricatione vitiata, suo nobiscum languore confligeret. In hoc bello ille vir sanctus monet nos saeculum effugere, et in ea fuga quanta sit difficultas, imo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem vitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum vitiis  mortuis nos habere conflictum, ut non quod volumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctantibus operari, redivivas plerumque resurgere voluptates: luctandum nobis esse adversus carnem, adversus quam luctatus est Paulus quando dicebat, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Praecipit ne carni nostrae confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet, Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 23, 18). Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiae fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quae multa, nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9)? quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna est. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae adversus naturam, sed naturae adversus vitium, jam mortuum, sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum? Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste vir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic vir fatetur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donec sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamvis jam non eo modo appelletur peccatum, quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adjuvet nos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut vincendo reviviscat et regnet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal