CAPUT VIII.

17. Quod vero superaddis, et dicis, «Rei autem malae Deus auctor esse non potest;»  quomodo id dicis?  Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per prophetam dicit, creare se mala (Isai. XLV, 7). Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit conditio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor conditionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis, «Omnia igitur corpora malo reputantur auctori.» Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse conditio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal