CAPUT IX.

18. «Deus,» inquis, «bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit.» Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adjungis: «Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione conjungeret; fecitque causam conjunctionum dissimilitudo membrorum.» Et hoc assentior. Deinde infers: «Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum,» Quis hoc negaverit? «Quod cum ingratis ,» inquis, «concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, conjunctionum, malos fructus esse non posse.» Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem , et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, conjunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem, Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Deus: sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, conjunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cujus auctor est diabolus.

19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris,  dicamus «homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo jure teneantur.» Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab ejus conditione bonitatem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal