CAPUT VII.
14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus objecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est pejus, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, «naturam hominum esse laudabilem,» in quantum homines sunt? Quando dixi, «ob hoc ipsum reos esse, quia sunt;» cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi, «fecunditatem esse reprobandam;» cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?
15. Jam vero quod me dicis assumere, «Omnis commixtio corporum mala;» nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cujusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adjungis, «Filii autem de corporum commixtione nascuntur,» dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico, «Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt;» quandoquidem ipsam conjugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.
16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste , non meus. Dicis ergo, «Causa sexuum commixtio corporum:» et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adjungis: «Si mala semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum.» Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa , non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subjugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset conditio corporum, cujus Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio: sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum conditione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite ejus exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti , ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi jaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et jactas plumbeos pugiones, dicens, «Si mala semper commixtio, deformis etiam conditio corporum in sexuum diversitate positorum.» Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adjungis et dicis, «Quod cum negare nequiveris.» Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu jam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium conditio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris, Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia conjugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini (I Cor. V, 5), et alios ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20).