CAPUT VI.
13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, «non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter, In parvulis actionem ream, an naturam putem.» Et ad utrumque respondens, «Si actionem,» inquis, «ostende quid fecerint: si naturam, ostende quis eam fecerit.» Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis , homo est; homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione majores, ita minores majorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset. Malum vero si nullum ex origine traherent, nunquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa conditione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est; non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Joan. IX, 3). Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis jam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt hujusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intelligamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascuntur; hujus autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo (Eccli. X, 14, 15), diversis malis hominum peragi in jugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Id. XL, 1).