CAPUT PRIMUM.

1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere legendi, quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri hujus solita et vana, «de invidia quam vos sustinere pro veritate  jactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis?» Haec enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine jam sordidata atque protrita . Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel caecus offendis.  Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.

2. Exaggeras quam sit «difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum:» videlicet, «ut Deus hominum, sicut universi conditor , et justus et verax ac pius, idem  donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est,» ut fateris, «optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus.» Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Jesum, id est, Salvatorem, cujus eos Baptismate sic ablui dicitis , ut non consequantur salutem, tanquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Juliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus jactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animae pervenisses.

3. «Sententia,» inquis, «vestra tam deformis et vana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo conditionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere.» Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum Salvatorem praedicat omnium hominum (Psal. XLIV, 3), ac per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quae  non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cujus dies sicut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4): nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non injuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam , sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.

4. Tu autem qui  multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas «simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter  quoque teneant quia pius est, quia verax, quia justus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem;»  si haec ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana , a cujus velut imperito judicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et  justissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque justissimo nullo modo imago ejus in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret, Ego ea mente, intelligentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam judicem poenam, si eo nunquam possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus, Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, nunquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cujus nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Justus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc ejus imaginem prohibet intrare in regnum ejus; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum (Rom. V, 12)? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal