CAPUT II.
5. Sed prooemio terminato, quo imperitos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quid disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram, «Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 5)? Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna loquacitate versasti, jam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis, Et fecerunt sibi vestimenta (Gen. III, 7), aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta perhibes «totius corporis indumentum intelligi posse, quod ad pudoris refertur officium.» Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cujus officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes justitia faciebat. Imo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.
6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier ejus pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis, Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. (In Arte poetica, vers. 9, 10). Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt (Gen. II, 25-III, 11): et adhuc clamas, «Nihil illic indecens novumque senserunt.» Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus «quidlibet audendi,» sicut eleganter dictum videtur, «semper fuit aequa potestas;» confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius vanitatem.
7. In eo vero quod aisti, «Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora;» primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt judicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tanquam verbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adjuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore inferiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23) affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inobedientium pravitatem suae inobedientiae novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cujus eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret . Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier ejus, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo judicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.