CAPUT XVI.

79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus, Multo magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et caetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo veneris, ut haec diceres. «Jam igitur,» inquis, «tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum,» inquis, «Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait, Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa.» Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: «Et quia pauca,» inquis, «totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat.» Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum judicem, pudebat enuntiare praeconem, Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?

80. Inde subjungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora  esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae verecunda sunt nostra, majorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore , ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra (I Cor. XII, 12, 22-25). Quibus dictis tanquam victor exclamas: «En verum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae ejus praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra majore honestate conteguntur.» Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti, verecundiora nostra. Si autem legisses, inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est pejus, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti. Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit inhonesta: quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista verba apostolica  transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in graeco legitur ἀσχήμονα. Quod autem sequitur, majorem honestatem habent, in graeco est εὐσχημοσύνην, quod integre interpretatum est, honestatem. Unde apparet illa quae ἀσχήμονα dicta sunt, inhonesta latine appellari. Postremo quod adjunctum est, quae autem sunt honesta nostra, graecus habet εὐσχήμονα. Unde manifestum est illa quae ἀσχήμονα dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim, Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi, Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur.

81. Vide igitur quam impudenter «ideo» dicas «homines fuisse primitus nudos, quia ad solertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in  illis fuit.» Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse solertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens, «Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!» Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est solertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecundia.

82. Sed dicis, «Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier ejus, cum perizomata illa sufficere potuissent» (Gen. III, 8, 7), si de genitalium nuditate erubuissent ?» Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita  tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est, Nudi erant, et non confundebantur (Gen. II, 25): ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus, Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti (Id. III, 10, 11)? Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.

83. «Fugienda,» inquis, «opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse.» Quid nobis objicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria  generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta (Terent. Heaut. act. 1, scen. 1, vers. 25); et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis: si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse jam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde jam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat moeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam? Hujus evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tanquam vivos cum mortuis esse coujunctos. Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec injustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1) non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal