CAPUT II.

3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, «Deum esse hominum conditorem;» mea deinde verba proponis, ubi dixi, «Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21). Quibus meis verbis sic insidiaris, ut asseras hinc intelligi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, «eos qui de corporum commixtione nascuntur ad jus diaboli pertinere;» asserendo utique, «de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo.» Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me vis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tanquam coelum et terram et omnia quae in eis sunt, vel diabolus fecerit, vel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellavi mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait, Ecce venit princeps mundi (Joan. XIV, 30). Non enim coeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est, Mundus per eum factus est (Id. I, 10), principem voluit intelligi diabolum: sed sicut dictum est, Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19); et iterum, Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est (Id. II, 16). Non enim coelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut  non jam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine qui  in remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cujus princeps est, de quo ait qui vicit mundum (Joan. XVI, 33), Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet: huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui vicit mundum, et in quo nihil invenit princeps mundi.

4. Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi, Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt (Id. VII, 7)? Numquid terrae ac maris, coeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset, nisi mundum invenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Judaeis, Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo (Id. VIII, 23)? Postremo, quis est mundus de quo elegit Jesus discipulos suos, ut jam de mundo non essent, et eos de quo jam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea odit vos mundus (Id. XV, 17-19). Si non addidisset, ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse, de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat, Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum nunquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut jam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi ejicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Id. XII, 31).

5. Nisi forte eo usque vestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi parvulos, quando Baptismo ejus abluuntur, de quo dictum est, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis parvulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio vivatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec venit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat, mox adjunxit, atque ait, Non reputans illis delicta eorum (II Cor. V, 19). Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo , seminibus  institutis quamvis paterna praevaricatione vitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui venit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal