CAPUT III.
6. Deinde propositis aliis meis verbis, ubi dixi, «Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit;» moxque subjunxi, «Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21): frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in parvulis, dicentes «mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus.» Velitis nolitis, parvulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Qua causa, qua justitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis, «Hinc potius suos approbat, quod ante proprium voluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis:» si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint ejus, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, vel de acceptione personarum nihil negatis . Jam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur justitia judicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito.
7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato parvulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit, Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ejus baptizati sumus. Dicendo enim, Quicumque, non utique parvulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis ejus, ubi et vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati. Si ergo in Christo parvuli baptizantur, in morte ejus baptizantur. Si in morte ejus baptizantur, mortis ejus similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Et quid est complantari similitudini mortis ejus, nisi quod sequitur, Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 3-11)? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Jesum, quod nullum habuit unquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim ejus peccatum nostrum significavit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significavit in similitudine carnis peccati, hoc per ejus gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus , eidem rei cujus illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius vera carne vera mors fuit, sic fiat in veris peccatis vera remissio.